Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae. Cum autem accepisset Lazarum infirmari per nuntium sororum ait: Infirmitas haec non est ad mortem, ad eum scilicet detinendum in morte, et mansit in eodem loco duobus diebus, quousque scilicet quatriduum impleretur. Tunc ait discipulis: Eamus in Judaeam iterum. Qui dixerunt: Judaei volebant te lapidari, et iterum vadis illuc. Jesus autem dixit se esse quasi diem, et ipsos quasi duodecim horas, et ideo non erat eis timendum cum eo ire. Et nota quia si Judas adhuc erat bonus, tunc hora diei erat, et si jam malus pro Mathia, substituto ei, dictum est. Dicitur et aliter, quasi dicat: Putatis Judaeos perseverare in voluntate me lapidandi. Sicut horae mutabiles sunt, sic et affectus hominum. Et etiam saepius mutatur in die cor hominis quam horae. Et qui ambulat in die, id est in pace, sicut et ego, et vos, non offendit aliquem, et ideo securi eamus. Et addidit: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, quia non eram ibi, quia dum eis longe posita indicat, roboratur fides eorum. Rediit ergo Jesus in Bethaniam cum discipulis suis, et Martha occurrit ei extra castellum. Et advocata Maria, multis Hierosolymitis praesentibus, qui venerant ad consolandas sorores, venerunt ad monumentum, et ad vocem Jesu, non solum suscitatus est, sed prodiit licet ligatus institis. Multi ergo de Judaeis ad Pharisaeos abierunt, et nuntiaverunt quae viderant, et celebris erat sermo de eo apud Judaeos. Multi enim jam ascenderant ad diem festum ut sanctificarent se. Creditur enim hoc esse factum ea die qua legitur in Quadragesima, scilicet sexta feria ante. Isti sunt dies; prima scilicet die mensis primi, secundum legem.